GOTTINGA; vulgo GOTTINGHEN

GOTTINGA; vulgo GOTTINGHEN
GOTTINGA; vulgo GOTTINGHEN
urbs Germaniae, in Ducatu Brunsvicensi, ad Leinam fluv. 3. leucis a Duderstadio in occas. versus Hassiam, et 10. ab Hildesheimo in Austr. Olim sub proprio Duce. Fuit autem Gottingensis, quae et Calenbergica dicta, lineae auctor Ericus senior secundo genitus Vilhelmi iunioris Ducis Brunsvic. pater Erici iun. qui A. C. 1540. Patris succeslor, in religione Evang. a matre Elisabetha Brandeburgica institutus, eam postea deseruit. Otii impatiens, fastu ac stolidâ taciturnitate vanis consiliis se rapi paslus, post multa turbulente gesta, Obiit sine prole Papiae A. C. 1584. hereditate ad Guelferbytanos agnatos devolutâ: sed et iam prius Albertus pinguis, Alberti Mag. fil. Goetingam tenuit, pater Ernesti, qui hunc principatum ad fil. Ottonem transmisit, in huius filio cogn. ramo exstincto. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Hist.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”